About
Menu

quidagium

QUIDAGIUM
, Quod domino loci solvitur pro securo transitu. Statuta Eccles. Biterr. tom. 4. Anecdot. Marten. col. 651 : Item (excommunicantur) qui nova pedagia vel Quidagia constituerunt vel constituunt, vel antiqua augmentant, absque principis auctoritate vel alia legitima permissione. Statuta Eccl. Cadurc. eod. tom. col. 732 : Item, declaramus quoslibet dominos sæculares, bajulos, nuncios, arrenduatores, et similes levantes pedagia seu Quidagia a clericis seu personis ecclesiasticis de rebus eorum propriis... esse excommunicatos. Præcepta facta Baronibus a Milone Sedis apostolicæ Legato ann. 1209. apud eumdem Marten. tom. 1. Anecd. col. 815. et 816 : Item, præcipio ut pedagiorum et Quidagiorum exactiones penitus dimittatis, nisi quas Regum vel Imperatorum concessiones probaveritis vos habere, nec dimissa pedagia seu Quidagia denuo resumatis. Vide Guidare.

Saved

Recent