recentatum
Recentareenim veteres Romanos pro
renovaredixisse constat ex A. Gellio lib. 15. cap. 15.
Recentiumvocabulo Avitus Viennensis Epist. 65 :
Cœterum de Recentibus, quia præcipitis, et meas partes cedo, et multiplices suas, utatur paterarum capacitate procapis, atterat labris phialas, quas circundet pitaciorum densitate, pro circulis.Idem Epist. 77 :
Jam de cibis taceo : in accipiendis Recentibus major est pœna. Musta deposcens, aut inediam patior, aut aliquid rapuisse confingor. Summa importunitate perago, et tres recentes aliis plus præsumam. Ipsæ enim pateræ, quas confictis casibus frango, quotidiana reparatione decrescunt.Ubi Sirmondus
Recentesappellari ait,
recentatos, id est ad rigorem redacti vini potiones. Vide Stackium lib. 3. Antiquit. convivial. pag. 344.
Picanset
Racens, aitque ita populari vocabulo appellari vinum conditum et mixtum, quod Romanis
picatum
recentes, seu
vinum recentatuminfundebatur. Historia Episcoporum Autisiod. cap. 20 :
Item Recentarium deauratum pens. lib. 2. et s. habet deforis cavaturas. Item alium Recentarium pens. lib. 1. et unc. 9. habet in medio listellam et feras.Vita S. Desiderii Episc. Cadurcensis :
Jam vero in altaris Ecclesiæ ministeria, dici non potest quantum se fuderit, quantaque fecerit, quam numerosa, quam pulchra,... candelabra resplendent, nitet pomorum rotunditas, fulget Recentarii cœlique varietas, nec desunt patenæ sacris propositionibus præparatæ.
cavaturas, id est, ut putat ille, foramina ad thuris fumum emittendum.