About
Menu

reddebere

REDDEBERE
, Debere reddi. Charta Childeberti III. Regis Franc. ann. 697. apud Felibianum Hist. San-Dion. pag. xvii : Intendebat e contra ipsi Drogo, eo quod socer suos inluster vir Bercarius condam ipsa villa de ipso Magdoaldo concamiassit, et eidem justisseme ad parte conjugæ suæ Adaltrute legibus Reddeberetur. Vide Redebere.
Reddebetum
, Debitum, quod reddi debet. Formula 1. Andecavens. apud Mabillon. tom. 4. Analect. pag. 234 : Quem ex alote parentum meorum ei legibus obvenit vel obvenire debit, aut justissime ei est Reddebetum. Et pag. 235 : Quem ex alote parentum meorum mihi legibus obvenisse vel obvenire debit, aut justissime nobis est Redebitum.

Saved

Recent