semoncia
Deinvitationibus seuId moris fuit in Ecclesia Autissiodorensi, ut quilibet canonicus præcipuis anni festivitatibus aliquem e Chorariis ad mensam invitaret : qui usus hodie ad pueros symphoniacos tantum manet : unde canonicus qui ex ordine id præstare debetSemonciis in quinque anni festivitatibus. Anno Domini 1456. statutum fuit quod si canonici... non receperint unum chorarium vel plures, si fuerit opus, ad invitationem, non habeant quinque solidos.
Semondeuses, apud Autissiodorenses nuncupantur mulieres quæ ex officio parentes vel amicos defuncti ad illius funus domesticatim invitant. Vide in Submonere.