stillus
Cum pridem... ordinatum fuerit, ut Scripturæ, sigilla, scribanie, Stilli, memoralia processuum, etc. quin imo scripturas, scribanias, sigilla, Stillos, memorialia.... ad firmam.... tradere nostro nomine studeatis.
Regestoseu libro, in quem acta regeruntur, accipi opinor in Reg. Cam. Comput. Paris. sign.
Nosterfol. 401. r° :
Custos Stilli ibi, per diem octo denarios. Custos placitorii castelleti, per diem octo denarios.
Ipsa zata ducta sine remigio allisa fuit ad Stillos pontis et sissa in duas partes.Jac. De Layto in Annal. Estens. ad annum 1397. apud Murator. tom. 18. col. 941 :
Qui ambo exercitus, postquam non erat sibi possibile pontem occupare illum, vastissimis bombardis continue contundebant, rumpendo et sternendo diætim Stilos et alia ipsius pontis robora.Ubi pontis pilæ seu columnæ intelligi possunt, a Græc.
Per prato in Stilo ficto, et pero teclato, et per runco in furca ficta, usque in pero similis teclato, deinde in Stilo, et rovere teclata. Stili cæci,apud Hirtium in bello Africano, Pali sunt præacuti ambustique, ac terræ defixi in castrensi munitione. De iisdem Silius :
Et Stilus occulitur, cæcum in vestigia telum.
Concessimus taxamentum vini, quod habebamus apud Arcolium,.... tenendum a nobis et hæredibus nostris in feodum ad unum Stillum ferreum de servitio solvendum quolibet anno in compotis nostris ac senatus Parisiensis compotorum nostrorum auditoribus, loco nostri.
Ferrarii de S. Germano serviunt monasterio Cassinensi de arte ferrariæ singulis annis in festo Paschatis de Stillo, videlicet uno anno de martello, etc.Vide supra Stilare.