About Report a problem

Menu

stupinum

STUPINUM
,
Stupinus
, Ital. Stoppino, Ellychnium, Gall. Mêche. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 865 : Tunc cicendelarius ebdomadarius porrigit lampadem accensam subdiacono ebdomadario in secretario, et præcedit eum usque ad phialas, et ille cum lampade accendit, eodem ostendente Stupinos cum virga. Ibid. col. 930 : Cicendelariis dantur quatuor fusalia lini de camera pontificis. De quibus duo minores cicendelarii faciunt lampadam. De reliquo vero fiunt Stupina in cicendelis per totius anni circulum. Rursum col. 877 : Præcedente eum (subdiaconum) clerico ipsius ecclesiæ, et ostendente ei cum virga lychnum, quem accendere debet. Vide Stopinus.

Saved

Recent