About
Menu

veura

VEURA
Charta ann. 1133. inter Instr. tom. 2. Gall. Christ. novæ edit. col. 60 : Do itaque illi totam terram Carigniaci planam atque arabilem, quæ est a fonte qui Torchanessa dicitur, usque ad fontemjusti in longum latumque porrecta, solam Veuram mihi retinens, quæ inter utrumque fontem media statione succrevit. Partem tamen ejusdem Veuræ quæ ad austrum respicit a parvula semita, quæ in transversum ducitur, una cum pratulo quod eidem adjacet et adhæret, prædicto heremitæ condono. Legendum fortasse Vaura. Vide in hac voce.
Malim ego Veura, quam Vaura ; rursum quippe legitur in Charta ann. 1120. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 26 : Ex una parte dividit filus vallis Veuræ joculatoris, ex alia parte dividit grossum nemus, ex vero alia parte Veura runsata et rivus qui ab inde venit, sicut est usque ad Veuram joculatoris. Ubi Veura runsata ager dumetis consitus significatur firmaturque explicatio proposita in Vaura.

Saved

Recent