About Report a problem

Menu

vigiliarii

VIGILIARII
, Monachi, qui in monasteriis alios evigilant ad Matutinos, quibus sollicitudo excitandi incumbit, qui septimanam excitationis exercent. Regula Magistri cap. 31. Regula S. Fructuosi cap. 3 : Ita ante mediam surgentes noctem, duodenos per choros recitent Psalmos, secundum consuetudinem ; prius tamen quam surgant cæteri, a Vigiliariis Fratribus Præpositus excitetur, ut cum benedictione sua et signum moveatur, et cunctorum lectula ab eo, priusquam consurgant, strenue visitentur.
A Vigilucis edidit Menardus in Concordia Regul. pag. 418. Sed legendum suspicatur a Vigiluciis ex Gloss. Lat. Gr. ubi minus bene legitur Vigilicius, ἄγρυπνος, pro Vigilucius. Ut ut est iidem etiam
Vigilgalli
vocati, ut observat eadem Regula Magistri d. cap. ex singulari Vigilgallus ; a galli gallinacei vigilantia : Magna enim merces apud Dominum est excitantium ad divinum opus, quos pro fama Regula Vigilgallos nominavit. Ubi emendo : quos profana regula, id est sæcularis, Vigilgallos nominavit.

Saved

Recent