villagium
quicquid juris, proprietatis, et possessionis habemus ‥ in ~io, seu territorio, vel affario ‥ que sunt in parrocchia de L.
nativus noster in villa sive ~io nostro de Homptone
Christus non sumpsit proprium / ‥ / nec quovis domicilium / nec castrum nec villagium
ad ~ia vicina pro dictis victualibus et pabulo equino sit mittendum
civitas, burgus, villa, villata, ~ium, hameletta
decimas gerbales omnes ~ii de Glaffurde
et alias villas, oppida, et ~ia et ecclesias tuas
totam terram meam quam habui ‥ cum pertinenciis cum dominico manso meo in eadem villa et quicquid habui tam in liberis quam in ~iis et in omnibus aliis serviciis
Bernardus filius Tangui juratus dixit, quod vidit quod avus ipsius et pater et avunculus saisiti fuerunt de terris illis et Villagiis, tanquam de hæreditate sua.Charta ann. 1336. tom. 2. Hist. Dalph. pag. 318. col. 1 :
Transtulit ad vitam ipsius dom. Dalphinæ subscripta castra sua cum hominibus, fortaliciis, Villagiis, mandamentis, etc.Adrian. de Veteri-busco de Reb. Leod. apud Marten. tom. 4. Ampl. Collect. col. 1271 :
Et ubicumque veniebat, fiebat magna solemnitas, et ex omnibus Villagiis occurrerunt ad eum videndum.Occurrit præterea in Actis SS. tom. 2. April. pag. 348. Gall. Christ. novæ edit. tom. 3. col. 734. apud eumd. Marten. tom. 3. Anecd. col. 1446. Menotum serm. fol. 164. 176.
Super differentia pannorum alborum Olandorum anno quolibet in festo S. Michaëlis monachis conventualibus ministrandorum, videlicet unicuique de Vilagiis secundum gradus suos.Ubi ii videntur indicari Monachi qui in prædiis rusticis habitabant, ut iis excolendis invigilarent. Vide Vilagium suo loco.
Ad assensam perpetuam tradiderunt..... quemdam mansum suum, sive Villagium vulgariter nuncupatum lo Chuo-au-brun situm et situatum in parochia S. Aredii le Boust.... cum omnibus et singulis ipsius mansi sive Villagii et tengude supradicte introitibus, exitibus, etc.Obituar. MS. S. Gerardi Lemovic. fol. 20 :
Martialis de la Lande nobis legavit decem libras pro decem solidis levandis et percipiendis in et super totam suam partem Vilagii sui.Ibid. fol. 22 :
Ex qua quidem summa fuerunt empti quinque solidi in quadam terra situata in parochiaS. Gentiani prope Vilagium de la Chatre.
Nos considerantes grata servitia, quæ magister Petrus Barriere, dilectus clericus noster, nobis exhibuit,.... eidem locum seu Villagium villæ Rasent,..... cum domibus, terris, pratis.... damus et concedimus.Pariag. inter reg. et abbat. Elnon. in Ruthen. ann. 1313. ex Reg. 61. ch. 21 :
Quia locus sive Vilagium de sancto Paulo contiguus est terræ dicti monasterii, etc.Lit. admort. ann. 1443. in Reg. 184. ch. 600 :
Dictus testator dimisit ecclesiæ S. Stephani de Gimello quoddam Villagium, nuncupatum de Laleu, situm in parrochia de Champagniaco diœcesis Lemovicensis.Testam. Joan. Chati ann. 1482. in Reg. 3. Armor. gener. part. 1 :
Item do.... tria septeria siliginis mensuræ S. Aredii rendualia, quæ assigno..... supra mansum seu Villagium de la Chieze.
Villædistrictus, territorium. Chartul. Floriac. fol. 105. r° :
Poterit unusquisque existens in villa Castellione, confinio seu finagio et Villagio ejusdem parochiæ pressoriare ubicumque voluerit.