apostolicae
De Collegis agebatur, qui possent aliorum Collegarum judicio, præsertim Apostolicarum Ecclesiarum, causam suam integram reservare.
Lemovicas dein adiit PontifexPatres autem(Urbanus II. ann. 1095.) x. Kal. Januarii, ubi primam Dominicæ Nativitatis Missam quam de Galli cantu vocant in Ecclesia puellarum sanctæ Mariæ de Regula.... celebravit, Missam vero de Luce seu de Aurora in Basilica regali apud S. Martialem ; inde solemni pompa coronatus ad Sedem Apostolicam seu Episcopalem rediit, ubi reliqua solemnitatis officia peregit.
In canonicis autem Scripturis Ecclesiarum Catholicarum quamplurium auctoritatem sequatur, inter quas sane illæ sint quæ Apostolicas Sedes habere et Epistolas accipere meruerunt.Hinc Leo M. Ep. 95. num. 3. suadet Anatolio, ut non
dedignetur regiam civitatem, quam Apostolicam non potest facere sedem; quod nimirum ab Apostolis non fuisset instituta : qui tamen usus non adeo constans fuit, quin vox
Apostolicaomnibus Episcopalibus Sedibus tributa fuerit ab ejusdem ævi Scriptoribus, ut videre potes apud S. Paulinum Ep. 3. ad Alypium n. 1. pag. 10. Ep. 18. ad Victricium n. 6. pag. 102. edit. 1685.
Qui ibi tunc temporis Apostolicali Cathedræ præsidebat, prædictum adolescentem benignissime suscepit.Hic agitur de urbe Roma.