About

Menu

complexionatus

COMPLEXIONATUS
, Certa ratione constitutus, ab Italo Complessionare, Gall. Complexioné. Auctor de Disciplina Scholarium cap. 3 : An inferioris naturæ Complexionata virtutem sive eclipsim contrahant ex planetis, an ex primis generantibus. Menot. Serm. Quadragesim. fol. 215. recto col. 1 : Quamvis enim non sit naturale sanguinem sudare, si tamen consideremus causam, non est mirum quod corpus Christi erat excellentissime Complexionatum, etc.
Glossar. Gall. Lat. ex Cod. reg. 7684 : Complexionatus, Complexionné, i. dispositus. Pro temperatione cœli utitur Froissart. vol. 2. cap. 92 : Le pays (d'Espagne) n'est pas Complexionné à celui de France.

Saved

Recent