culvertagium
rex Francorum ‥ omnes sue ditionis homines ‥ cum equis et armis jussit ‥ sub nomine ~ii apud Rothomagum convenire
quod ‥ sint apud Doveram cum toto posse suo ad defendendum ‥ terram Anglie, et quod nullus remaneat qui arma portare possit sub nomine ~ii [(] et perpetue servitutis : †culveltagii W. Coventr. II 209
nihil magis quam opprobrium ~ii metuentes
Rex Francorum omnes cum equis jussit sub nomine Culvertagii convenire, ne crimine læsæ majestatis damnum exhæredationis incurrere viderentur, etc.Infra :
Rex Joannes brevi suo ad Vicecomites jussit, ut nullus remaneat, qui arma portare possit, sub nomine Culvertagii, et perpetuæ servitutis.Ibidem :
Nihil magis quam opprobrium Culvertagii metuentes, etc.Eadem habet Matthæus Westmonasteriensis ann. 1213. Vide Gul. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 2. pag. 269. Vox servitutem quandam ignominiosam denotans Francis perinde ac Anglis, sed incertæ et ignotæ prorsus significationis utriusque gentis peritioribus. Nam vix est, ut quampiam ex prolatis a Spelmanno in
Nidering, ut et a Watsio, Somnero, et Twisdeno sententiis amplectar, qui a
culum vertere, seu fugam arripere, vocis etymon accersunt, nullo sane fundamento. Si tamen cum aliis divinationi liceat indulgere,
Culvertagiumidem valet hoc loco quod
confiscatio, feudorum scilicet. Nam in Consuetudine Solensi tit. 10. art. 8.
Couvrir le feu de son fivatier, seu ignem sui vasalli operire, dicitur dominus, cum ex defectu vel delicto aliquo, vassallorum feudalium feuda ac tenementa in manu sua ac potestate ponit. Verba autem
sub nomine Culvertagii, idem sonant, quod sub pœna confiscationis.