About
Menu

demencus

DEMENCUS
, Annonariæ meusuræ species, ex Latino forte demensus. Charta Arnaudi Archiepisc. Lugdunensis ann. 1212. apud Joannem Mariam de la Mure in Hist. Ecclesiast. Lugdun. pag. 320 : Hospitali S. Joannis dedit id, quod habebat apud Fuaxin, scilicet unum Demencum siliginis, et 5. denarios, etc. In provincia Forensi Demencus, patrio idiomate le dement valet duos Cartonos : Cartonus autem siliginis est circiter 32. librarum, ut me monuit D. Aubret Advocatus Dombensis Clarissimus et Historiographus.

Saved

Recent