About
Menu

duplicata

DUPLICATA
,
Duplicatum
, Exemplar, nostris vulgo Duplicata, copie. Invent. Chart. Reg. ann. 1482. fol. 118 : Rotulus in pergameno continens informationem et Duplicata plurium litterarum exequutarum, super facto et gardia ecclesiarum Britaniæ anno 1312. Rursum fol. 121 : Quorum articulorum copia vel Duplicata fuit data dicto duci Britanniæ, id suo requirente consilio. Vide Duplarium 3.
DUPLICATA
, Idem quod Duploma, de qua voce mox. Raimundus de Capua in Vita S. Agnetis de Montepolitiano n. 48 : Sicut publicæ etiam Duplicatæ, quas ego pluries vidi usque hodie manifestant.

Saved

Recent