famuli
Famulatus nexibus liberare,in leg. 3. Cod. Th. de liberali causa. (4, 8.)
Hominibus quoque Famulatum ejusdem monasterii facientibus, etc.
Statuimus quod quandocumque contigerit, quod Priores forenses seu Monachi devotione conpuncti voluerint aliquociens preter honus Monasterii in dicto Monasterio Deo impendere FamulaturaSed forte legendum(sic) , etc.
Famulatum.
Mortalem summum fortuna repente Reddidit ut summo regne Famul optimus est.
Valetus, Scutifer, nostris
Nos Herbertus de Putten, Famulus, etc.Diploma Magni Ducis Brunswicensis ann. 1357. sic clauditur :
Testes hujus rei sunt Geverhardus et Burchardus de Werberge, Nobiles : Lippoldus de Vreden et Balduinus de Dalem, Milites : Henricus de Veltheim, et Burchardus de Asseburg, Famuli.Quo loco
Famulusidem est, qui
Ministerialis, Germanicis Scriptoribus. Fabricius in Chronico Misnensi :
Illo tempore non amplior nobilium virorum titulus fuit, quam ut strenui Famuli nominarentur, quod literis probari potest, Equites vero aurati, ut dicerentur Milites. Terra trium Famulorum,habetur in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 969. sed nescio, an legendum
familiarum. Vide Familia,
et Valeti.
Schildknechte.
de Genasche, ann. 1265 :
Et septima pars illius mestivæ est Famulorum feodalium.Infra :
De isto autem gagio habebunt 5. solid. et Famuli feodales 2. solid.
Ita tamen quod Archidiaconus et Archipresbyter ecclesiasticam justitiam, cum opportunum fuerit, super parrochianos exerceant, præter ministeriales, scilicet villicum, decanum, scabinionem, et Famulos ecclesiæ feodatos et præbendarios quotidiana ab ecclesia sumentes stipendia.
Theobaldus de Faverilles tenet in famulatu medietatem præposituræ ; unde est Famulus ligius.
Serviens, apparitor. Libert. Pontis-Urs. tom. 4. Ordinat. reg. Franc. pag. 641. art. 35. et 36 :
Famulus regis, qui edicit vinum in vendicionem, de unaquaque edicione, unum nummum, etc. Famulus regis duodecim nummos recipiet pro vademoniis fiundis.
Adjiciens Tarentum, et Hydruntum sive Galipolim cum omnibus appenditiis, et quidquid Gaufridus de Conversana sub ipso habebat cum ipso Famulatu ejusdem.In Tabulario S. Dionysii Novigente, occurrit
Famulatus separatus a feodo Militum.
Hæc sunt, quæ Episcopus Theobaldus ab Episcopatu, videlicet feudum fratris ejus, quod pro Famulitate tenebat, et nummos inde acceptos libr. 700. in allodio tribui fecit.Nisi legendum sit
familiaritateita ut feudum fuerit addictum iis, qui e familia Episcopi erant, quod sequentia videntur suadere :
Similiter dedit nepoti suo feudum, quod fuit Bersoldi, qui fuit de familia, etc.