About
Menu

famulares

FAMULARES
, pro Familiares. Vita S. Philippi Archiep. Bituric. inter Anecdot. Marten. tom. 3. col. 1932 : In ultima infirmitate ex qua obiit, vocavit socios suos et Famulares, et audivit computum suum. Occurrit etiam apud Rym. tom. 8. pag. 428. Miracula S. Aigulfi Abb. Lerin. cap. 6 : Tres calices cum patenis inde rapiens (quod horribile est dictu) in Famularibus suis occultavit. Sed nemo non videt legendum femoralibus, quod non advertit vir doctus, qui famulare manticam esse putavit.

Saved

Recent