About Report a problem

Menu

humeletum

HUMELETUM
, Villula a majori vico dependens, Nostris Hameau. Nisi idem sit quod Humlo. Vide in hac voce. Charta Henrici IV. Ducis Silesiæ ann. 1288. apud Ludewig. tom. 5. Reliq. MSS. pag. 427 : Quo defuncto fructus vinearum ipsarum cum usibus Humeleti ac proventibus molendini, ad quotidianas distributiones cedent tam personis, quam Canonicis Sanctæ Crucis qui pro tempore fuerunt residentes. Ibidem : Vineas vero de Olsnitz, Humelata ac molendinum, etc. Vide Hamellum in Ham.

Saved

Recent