ideo
ideo, for that reason, on that account, therefore
- I Relatively.
- A With causal particles, quod, quia, quoniam.
- α With quod: ideo quod plerique deducuntur ad molas, Varr. R. R. 2, 6, 5: re quidem ipsa ideo mihi non satis facio, quod nullam partem tuorum meritorum consequi possum, Cic. Tusc. 1, 8, 6; so, ideo quod, id. Rosc. Am. 30, 85; id. Att. 3, 14, 2; cf. id. Q. Fr. 3, 1, 7, § 23: ne me foliis ideo brevioribus ornes, Quod timui, etc., Hor. Ep. 1, 19, 26: vel ideo, quod exercere potest utrimque judicium, Quint. 10, 1, 131; 10, 5, 16.—
- β With quia: ideo quia uxor ruri est, Plaut. Merc. 3, 1, 46 (544); id. Men. 1, 1, 2 (78); so, ideo quia, introducing a reason, Cic. de Off. 1, 30, 110: ut mulieres ideo bene olere quia nihil olebant, videbantur, Cic. Att. 2, 1, 1: qui ideo felicia bella vestra esse, quia justa sint, prae vobis fertis, Liv. 45, 22, 5; Cic. Fam. 13, 7, 3: nec medicina ideo non erit ars, quia unctio ... cum coquorum ei sit arte communis, Quint. 2, 21, 11: atque ideo nondum est perfectus orator, non solum quia aliud in alio magis eminet, sed quod non una omnibus forma placuit, id. 12, 10, 2; id. 9, 2, 69: competit enim actio, non ideo, quia nunc abest, sed quia umquam beneficio furis abfuit, Dig. 47, 2, 47.—
- γ With quoniam: ideo supervacaneum esse contendunt, quoniam comprehensibilis natura est, Cels. praef. med.: quae omnia ideo noscenda sunt, quoniam, etc., id. 2, 19: immo ideo magis propera, quoniam id nunc aggressus est, Sen. Ep. 76; Plin. 20, 18, 76, § 200: hoc ideo adjectum est, quoniam multa genera sunt missionum, Dig. 3, 2, 2.—
- B With intentional particles, ut, ne, quo, quin.
- α With ut: quas (alvos) ideo videntur medias facere angustissimas, ut figuram imitentur earum, Varr. R. R. 3, 16, 15: ideo C. Claudius Pulcher retulit, ut C. Verres posset auferre? Cic. Verr. 2, 4, 4, § 7: hanc ideo rationem subjecimus, ut, etc., id. Inv. 2, 23, 70: neque vero nunc ideo disputabo, quod hunc statum rei publicae non magnopere defendendum putem ... sed, ut doceam Rullum, etc., id. Agr. 3, 2, 4: quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles, Quint. 10, 7, 31.—
- β With ne: an ideo aliquid contra mulieres scripsit, ne, etc., Cic. Verr. 2, 1, 41, § 106: ideoque decemviros conubium diremisse, ne, etc., Liv. 4, 6, 2: non tamen omittenda, vel ideo, ne occupentur, Quint. 4, 1, 33: nec ideo Rhenum insedimus, ut Italiam tueremur, sed ne quis alius Ariovistus regno Galliarum potiretur, Tac. H. 4, 73.—*
- γ With quo: quod id ideo facerent, quo facilius deminuerent hostes, Varr. L. L. 5, § 90 Müll. —*
- δ With quin: non, quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos, quam, etc., sed ut, etc., Liv. 2, 15, 2.—
- C Non (nec) ideo, with conditional particle si, or referring to an abl. absol.: non, si non potuero indagare, eo ero tardior; sed velocior ideo si quivero, Varr. L. L. 5, § 5 Müll.; id. R. R. 1, 18, 3: vestrae sapientiae est, judices, non, si causa justa est viris fortibus oppugnandi M. Caelium, ideo vobis quoque vos causam putare esse justam, etc., Cic. Cael. 9, 21; his et talibus recitatis,... non ideo Thrasea decessit sententia, Tac. A. 14, 49: si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator, Quint. 2, 17, 24; 5, 11, 34.—
- II Absol. (rare): te velle uxorem aiebat tuo nato dare, Ideo aedificare hoc velle aiebat in tuis, Plaut. Most. 4, 3, 34 (1026): ex illa investigatione naturae consequi volebat, bono ut esset animo. Ideo enim ille summum bonum εὐθυμίαν appellat, etc., it was for this reason that, etc., Cic. Fin. 5, 29, 87: ideo conducta Paulus agebat sardonyche, Juv. 7, 143: nam ideo dictus εἴρων, agens imperitum, Quint. 9, 2, 46: nihil laboras: ideo, cum opus est, nihil habes, Phaedr. 4, 23, 16; Quint. 5, 10, 2: atque ideo ad Pompeium contendit, Caes. B. C. 3, 11, 1: me nemo ministro fur erit, atque ideo nulli comes exeo, Juv. 3, 47; 7, 23; 8, 251 al.; so, ideoque, Quint. prooem. § 9; 25; 1, 4, 19; Quint.1, 5, 42; Quint.1, 6, 22 et saep.; cf.: ideoque et medius ille orationis modus maxime convenit, id. 6, 2, 19; 7, 4, 13: videbat id sine rege Persarum non posse fieri, ideoque eum amicum sibi cupiebat adjungi, Nep. Alc. 9, 5: ideoque necesse est, etc., Lucr. 4, 490; 495; 678 al.; Suet. Caes. 45; 86 al.: considerandum est, num cui saepius horum aliquid eveniat, neque ideo corporis ulla difficultas subsequatur, Cels. 2, 2: nec ideo iram ejus lenient = nec tamen ideo, Tac. A. 1, 12; Verg. G. 2, 96; Suet. Aug. 45: non tamen his ulla umquam opsonia fiunt rancidula, aut ideo pejor gallina secatur, Juv. 11, 135.
terminos vero hujus terrulae ~o non ponimus quoniam ab accolis undique certi sint
gentes ‥ quas ~o felices praedico quoniam mox ‥ susceperunt Christianitatem
hanc terram ~o tenet abbas quod ‥
~o viz. quod cane nihil est sagacius
quod ~o imperium est a papa quia nullum verum dominium ‥ est vel fuit extra ecclesiam
~o quia elata cervice contra suos dominos erexerunt calcaneum
haec ~o nostrae historiae inserenda credidimus ut admoneremus lectorem operum Dei
uxorem ‥ pater suus ~o ei dedit ut Turbrandum ‥ interficeret
fuit ipsa villa combusta et ~o precium ejus non potuit computari
fuerat ‥ nimie senectutis ~oque in hostes nihil virtutis facere poterat
causales sunt ut ‘quia’, ‘quamobrem’, ‘quapropter’, ‘enim’. dicunt enim hee comparacionem cause ad effectum, quedam ut ‘quam’, ‘~o’ et consimilia comparacionem effectus ad causam, et has appellant quidam effectivas
sciebam quod volebas eam hodie esse apertam et ~o nolui eam sero claudere
- for that reason, on that account, therefore: neque ideo est causa deterior: atque ideo ad Pompeium contendit, Cs.: fugacissimi, ideoque tam diu superstites, Ta.: nec cellis ideo contende Falernis, V.—With appos. clause giving a reason: re quidem ipsā ideo mihi non satis facio, quod, etc.: ne me foliis ideo brevioribus ornes, Quod timui, etc., H.: sed quia maius est beneficium, ideo peto, ut, etc.: vestrae sapientiae est, non, si causa iusta est, ideo putare, etc.—With a clause denoting a purpose: ideone ego pacem diremi, ut, etc.: an ideo aliquid contra mulieres scripsit, ne, etc.: non, quin breviter reddi responsum potuerit, ideo potius delectos missos, quam, etc., L.
-
…non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo. Nescis, temeraria, nescis quem fugias, ideoque fugis. Mihi Delphica tellus et Claros et Tenedos Patareaque regia servit, Iuppiter est genitor ; per me quod…
Ovid, Metamorphoses
-
…cum tua res ageretur, sed ab dis manibus innocentium Poenas sceleratorumque Furias in tuum iudicium esse venturas ; sese ideo leviorem suum casum fingere, quod iam ante aciem securium tuarum Sextique, tui carnificis, vultum et manum vidisset…
Cicero, in Verrem
-
…sit quam meae res omnes ; idque cum sentiam, sedulitate mihimet ipse satis facere possum, re quidem ipsa ideo mihi non satis facio, quod nullam partem tuorum meritorum non modo referenda, sed ne cogitanda quidem gratia consequi…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…maleficium nemo conetur sine spe atque emolumento accedere. hunc quaesitorem ac iudicem fugiebant atque horrebant ei quibus periculum creabatur ideo quod, tametsi veritatis erat amicus, tamen natura non tam propensus ad misericordiam quam applicatus ad severitatem videbatur .…
Cicero, pro S. Roscio Amerino
-
…est, cum de toto ordine desperarit, aliud genus hominum atque aliam rationem iudiciorum requirat. hoc si vobis ideo levius videtur quod putatis onus esse grave et incommodum iudicare, intellegere debetis primum interesse utrum id onus vosmet ipsi…
Cicero, in Verrem
-
…mihi atque incompta visa sunt, sed tamen erant ornata hoc ipso quod ornamenta neglexerant et, ut mulieres, ideo bene olere quia nihil olebant videbantur. meus autem liber totum Isocrati myrothecium atque omnis eius discipulorum arculas ac non…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…tibi in legibus et in iudiciis esse potest, quae tu, quantum in te fuit, dominatu regio sustulisti ideone L. Tarquinius exactus, Sp. Cassius, Sp. Maelius, M. Manlius necati ut multis post…
Cicero, Philippicae
-
…sed quia confido mihique persuasi illum et dignitatis municipi et aequitatis et etiam voluntatis erga se habiturum esse rationem, ideo a te non dubitavi contendere ut hanc causam illi integram conservares. quod etsi nihilo minus a te peterem ,…
Cicero, Epistulae ad Familiares
-
…nusquam putarunt oportere, sed eos qui armis quam iure agere maluissent de iure et iniuria disputare noluerunt. neque ideo de iniuria non addiderunt quod in aliis rebus non adderent, sed ne ipsi iudicarent posse homines servos iure arma…
Cicero, pro Tullio