imposturare
impostura, quæ vox prisco Latio vix nota : unde
impostoresChristiani olim appellati Ulpiano leg. 1. D. de Var. et extr. cognition. (50, 13.) qui et,
impostura, vocem usurpat in leg. 1. § 3. Crim. stellionat. (47, 20.) ut et utramque alii sequioris ævi Scriptores. Anonymus de Orthographia :
Imponere, pro fraudem facere, aliquando dicitur,Gregorius M. PP. lib. 3. Dialog. cap. 14 :unde impostura vocatur, cum argentum vel aurum viliori metallo adulteratur ; et qui hoc facit, Impostor vocatur. Unde etiam qui aliquid fraudis facit, aut simulationis, Impostor solet appellari.
Hunc simulatorem dicere, et verbo rustico cœpit Impostorem clamare.Gloss. Lat. Gr. :
Quidam ipsas scripturas verbis inlicitis Imposturaverunt.Baldricus lib. 3. Chronici Cameracensis :
Summa curetis vigilantia, ne antiquæ... religionis nobilitas aliqua adinventionis novitate Imposturetur.Vetus orbis descriptio cap. 18 :
Non enim est apud illos ulla Impostura ; sed singuli eorum, quod pollicentur, certe sciunt.
Diversis tamen questibus conluctantur medici, diversis Imposturationibus adquirunt medici, diversis modis seipsos extrudunt medici, multis assertionibus promittunt, multis promissionibus fallunt.