About

Menu

mactiern

MACTIERN
, Belgis Machtich, est vir potens, dives ; an vero Mactiern Aremoricis idem sonat, haud satis scio. Tabularium Rothonense : Et erat Partitoe Mactiern in plebe Rufian. anno xx. imperii Hlodowici. Ibidem : Ruvalt Machtiern in Ecclesia Alcun. anno xxi. Ludowici Imperatoris.
Veteribus Aremoricis, teste D. Moricio in Præfat. ad tom. 1. Probat. Hist. Brit. pag. x. idem est quod Filius principis ; qua nomenclatura donati præcipuæ nobilitatis dignitatisve proceres, atque interdum episcopi et illustres feminæ. Vide ibid. inter Instr. col. 263. 269. etc.

Saved

Recent