About
Menu

mandile

MANDILE
, pro Mantile. Charta ann. 1197. apud Ughellum tom. 7. pag. 1275 : Duo Mandilia parva Saracenica, quinque Mandilia cum profulis, etc. Græcis μανδήλιον, in Vita S. Nicolai Studitæ pag. 913. et in Anonymo Combefisiano in Lacapeno n. 48.
Pro Velum, Hisp. Mandil, Gall. Rideau, legitur in Charta ann. 1294. tom. 1. Probat. hist. geneal. domus reg. Portug. pag. 107 : Cum vero colloquium hujusmodi fieri contigerit, sit inter dominas et ostia gradizelæ intermedium Mandile. Haud scio an inde Mendilh, in Lit. remiss. ann. 1468. ex Reg. 197. Chartoph. reg. ch. 59 : Icellui Guillaume persa au suppliant son Mendilh, qu'il portoit en droit de son estomac. Vestimenti genus esse videtur.

Saved

Recent