munimina
munianturadversus invasores bonorum Ecclesiasticorum. Charta Ludov. Ultramarini Reg. ann. 948. ex Tabulario Humolariensi :
Isdem vero Comes nostræ ditionis eandemCharta Karlomanni Regis ex Tabulario S. Crucis Pictav. :(Abbatiam) obtulit, ea scilicet ratione, ut præcepto nostræ auctoritatis ita hanc muniri juberemus, quo absque ulla omnino diminutione, et sine alicujus subjectione Abbati regulari concessa inviolabilis in perpetuum permaneret.
Munimina Chartarum.Petr. Diac. lib. 4. Chr. Casin. cap. 70 :
Simul etiam et Munimina nostra secum deferens.Cap. 89 :
Revolvite Casinensis Cœnobii Munimina, ejusque libros perscrutate.Vide eumd. cap. 111. Notitia Judicati sub Conrado I. Imp. apud Ughellum tom. 7. pag. 1417 :
Ostenderunt ibi in judicio Monimen unum, id est, doctum(leg. de prædicta Ecclesia, etc.documentum)
Dixerunt quia et Monimina et testes exinde habemus, et præsentialiter ostendimus, et ipsa Monimina præ manibus ostenderunt, et cum ipsa Monimina relegi fecissemus, continebatur in eis qualiter, etc.
Ut concederemus in eodem Monasterio cuncta... de quibus petiit a nostra ExcellentiaHinc emendandæ, ni fallor, Glossæ Isidori :Munitionem fieri, etc.
Munitiones, archivum, secretum, constitutiones.Vide Munitio 3.
Munimenta dicuntur probationes et instrumenta quæ causam muniunt.Charta ann. 1381. apud Rymer. tom. 7. pag. 338 :
Cartæ, scripta, Munimenta, rotuli, evidentiæ, etc.
Episcopus itaque cum Munimentorum inspectionem habere non potuit, etc.
Muniment, eadem acceptione. Charta Guidon. comit. Fland. ann. 1272. ex Chartul. S. Autb. Camerac. fol. 70 :
Nous renonchons fermement à toutes lettres, à toutes chartres et à tous Munimens que nous avons ou poons avoir des quarante chiunc livres de rente devant dites.Lit. ann. 1379. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 451 :
Privileges, chartres, usages et Munimens, etc.Hinc emendandæ aliæ Lit. ann. 1363. tom. 3. earumd. Ordinat. pag. 640. ubi perperam editum
Mouviment, pro
Mouniment. Lit. remiss. ann. 1451. in Reg. 181. Chartoph. reg. ch. 67 :
Les supplians se rendirent en l'ostel du juge de la court de Coingnac, lui requerant instamment qu'il lui pleust leur bailler et rendre les procès, actes et Munimens de ladite cause.
Suæ donationis scripta Munimentata bullataque, etc.