partita
Quartier de ville. Consuetudines Tolosæ :
Fit tallia seu collecta juxta modum Partitarum Tolosæ, de quibus sunt prout alii habitatores dictæ Partitæ, propinquiores contribuunt in ipsa, et sequuntur exercitum villæ sub vexillis sen senheriis ipsarumPartitarum Tolosæ, de quibus sunt.
Partitasdivisa, ut colligitur ex Charta Philippi III. ann. 1283. in Cod. MS. Abb.
Et primo super electione Consulum civitatis ejusdem..... nominabunt, in castro Narbonensi de cætero de singulis duodecim Partites Tholosæ tres personas idoneas.... Jurabunt in præsentia vicarii quod de prædictis duodecim Partitis nominabunt idoneos et sufficientes ad officium Consulatus.Occurrit præterea in Aresto Parlamenti Paris. ann. 1335. tom. 1. Annal. Tolos. inter Instrum. pag. 88. et in Statutis Montis Regal. fol. 3 :
Vicarius teneatur... tenere ..... domicellos duos vestitos de Partita. Item famulos et birruarios sex etiam de alia Partita.
Partidaeadem notione dicunt. Vide Foros Aragon. pag. 21. V. edit. 1624.
Brunetfol. 64. v° :
Ad aliud abevratorium, quod est inter Partidas honoris domus militiæ et hospitalis.
Particaseu
Perticadubium est, cum sæpius occurrat in Charta, ubi etiam
particanon semel legitur. Charta Philippi Pulcri Reg. Franc. ann. 1290. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 185 :
Duo arpenta et dimidium cum septem Partitis terræ.... duo arpenta quinque Partitis minus.... Item apud Bolloyam 20. Partitæ terræ.Tabul. Portus-regii ann. 1230 :
Talis pax inter ipsos est reformata, quod abbatissa et conventus dicto presbytero et suis successoribus dederint septem arpenta terræ ad Partitam.Quo ultimo loco pro
perticausurpari videtur.
Habere debeat et secum tenere potestas quatuor domicellos et unum pagium indutos de una et eadem Partita seu divisa et eodem panno.