About
Menu

partitum

PARTITUM
, Italis, Deliberatio, consilium, suffragatio quæ secreto per calculos fit. Acta S. Ambrosii Senens. tom. 3. Martii pag. 244 : Facto super prædictis inter consiliarios dicti consilii diligenti Partito et scrutinio. Addit. Ad Vitam S. Antonini tom. 1. Maii pag. 338 : Signanter autem in observatione redditionis votorum seu suffragiorum per fabas nigras et albas in eorum Partitis. Charta immunitatis Faventin. inter Acta SS. tom. 6. Maii pag. 174 : Et quia statutum nostrum declarat quamlibet concessionem et deliberationem agitatam et tractatam, statuendam et decernendam per concilium generale civitatis Faventinæ debere poni ad Partitum per fabas albas et nigras ; et si plures datæ fuerint fabæ albæ quam nigræ, Partitum obtentum esse intelligatur. Hinc emendanda Charta ann. 1408. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 935. et 936. ubi perperam editum Particum, pro Partitum.
PARTITUM
, Eadem notione, qua Parti dicimus, ubi de matrimonio sermo est. Testam. Ferrandi de Pratocomit. ann. 1516. in Reg. 3. Armor. gener. part. 2. pag. xlvij. : Legavit.... Anthonio de Pratocomitali (ejus filio)... quinque centum florenos... solvendos,... quando erit ætatis viginti quinque annorum, vel quando receperit Partitum seu arribamentum in matrimonio. Vide supra Arribamentum.
PARTITUM
, a Gallico Parti, Causa, partes. Epist. Ludov. XI. reg. Franc. inter Probat. Hist. ult. Trenorch. pag. 278 : Cum propinquæ affinitatis nexu nobis jungeretur, ac erga nos fidelem benivolentiam et Partitum nostrum semper observasset, etc.

Saved

Recent