partionarii
Si quis facherius vineæ vel colonus Partionarius perpetuus, vel etiam temporalis, etc.Charta ann. 1341. in Tabular. D.
Una salmata vini per Steph. Tayche cum suis Partionariis.Vide Facherius.
pareset
pareriivocantur, ut supra in voce Par observatum est. Charta ann. 1275. In Chartular. Angeriac. pag. 500 :
Me vendidisse et concessisse pure confiteor.... Abbati monasterii S. Johannis Angeriacensis totum illud jus et deverium, sive partem quam habebam et percipiebam cum aliis Partionariis meis in complanto vindemiæ feodi vulgariter appellati.Homagia et fidelitates de Nobiliaco ex Cod. MS. ejusd. Monast. :
Giraudus de la Rocha facit homagium litgium Abbati et tres solidos de placito, et habet ab Abbate ipse et Partionarii sui domos, ortos, et alia apud Mairec.Infra
Campartionariidicuntur.
Partionaria animalia, quæ domini simul et coloni sunt, in Charta ann. 1107. apud Stephanot. tom. 4. Antiquit. Benedict. Pictav. MSS. pag. 632 :
Et pascua plenaria et libera ad omnia animalia prædictorum.... sive sint prædictis Fulcherio et successoribus suis propria animalia, sive medietariis suis Partionaria.Vide Medietarius et Parcennarii.
De pluribus Partionariis habentibus domos in nostro episcopatu. - Item statuimus quod, si fuerint plures Partionarii in isto comitatu domorum vel casamentorum, teneantur Partionarii vendere ei, qui habet quinque partes justo pretio, et hoc dicimus habere locum in civitate vel suburbiis.
Quamdam pleiduram una cum chappali domus, quod chappaleerit Partionarium inter me et dictam emptricem.
De Negotiatione vitanda, et Partionariis non habendis : Statuimus, ut quicunque nostri Ordinis Canonici vel conversi, convicti fuerint vel confessi, oves, vacas, seu quævis animalia Partionariis ad partem tradere, vel ad tempus locare, etc.
Partionariiappellari videntur ii negotiatores quos inter societas est, sic dicti quod jacturam simul et lucrum participent. Neque alia notione Statuta Massil. lib. 4. cap. 6 :
Hac præsenti constitutione, deinceps statuimus observandum quod si navem, vel naves aliquorum Partionariorum contigerit dare latus in portu Massiliæ, quod antequam dictæ naves parentur ad latus dandum, quod duo majores domini seu Partionarii dictarum navium, et gardiani earumdem navium jurent ad sancta Dei Evangelia, etc.