About Report a problem

Menu

provolvens

PROVOLVENS
. Anselmus Episc. Havelbergensis lib. 2. Dialog. cap. 11 : Nechites Archiepiscopus Nicomediæ dixit : Satis placet quod dixisti : sed, quæso, concedis, quod Pater Spiritus sancti, qui est processibilis, sit Emissor, quod Græci nostri vocant Provolvens. Et infra, ubi ita Anselmus : Utrum autem duo Emissores, seu duo datores recte dici queant, tua interest dicere, qui induxisti hoc nomen Græcum, Provolvens, quod apud nos, sicut tu dicis, sonat Emissor. Sed utrobique legendum Provoleus, ex Gr. προβολεὺς, qua voce utitur Dionysius Areopagita. Vide S. Hieronym. lib. 2. in Ruffinum cap. 5. ubi vocem προβολὴν, non intellexit interpres Marianus Victorius. Adde, quæ afferimus, in Gloss. med. Græc. col. 1235.

Saved

Recent