purgatorium
Nos, quia locum purgationis hujusmodi dicunt(Græci) non fuisse sibi ab eorum doctoribus certo et proprio nomine indicatum, illum quidem juxta traditiones et auctoritates SS. Patrum Purgatorium nominantes, volumus, quod de cætero apud illos isto nomine appelletur. Isto enim transitorio igne peccata utique, non tamen criminalia seu capitalia, quæ prius per pœnitentiam non fuissent remissa, sed parva et minuta purgantur, quæ post mortem etiam gravant, si in vita non fuerint relaxata.
Maxime cum ea die(Resurrectionis Dominicæ) peccatoribus venia indulgenter conceditur, et animabus jam carne solutis causa purificandi pro commissis supplicio deputatis requies exhibetur.
Ad Purgatorium aquam deferre, et, si qua sint ibi abluenda, pro diversis fratrum infirmitatibus abluere.