recisa
Et quicquid fiscus consuetudinis kabuit recipiendi inid est, Rescissum et abolitum, si vera nostra interpretatio est. Eadem notione, ut puto, accipiendæ vocesluminaribus ipsius Sancti, pro nostra eleemosyna ad præsens in Recisa computetur,
Recisum, Reciseseu
Recisæin Emunitate Aigliberto Episc. Cenoman. concessa, apud Mabillon. tom. 3. Analect. pag. 210. cujus hæc sunt verba :
Concessimus ei quicquid de ipsam villam partibus fisci nostri sperabatur, hoc vobis in Recisum putamus, juxta illam anteriorem nostram præceptionem, quam vobis apostolicus vir domnus Berarius quondam deportavit, unde et ipse pontifex Aiglibertus de prædicta præceptione Reciseunica voce pro(seu exemplaria nobis præsentavit ; sed pro firmitatis studium petiit nobis, ut pro nostra præceptione hoc iterum eam reformare debeamus, quod ei taliter prestitisse vel confirmasse cognoscite. Præcipientes igitur, ita ut neque ad vos neque ad junioribus seu successoribus vestris, de ipsa causa nihil exigere, nec requirere non præsumatis. InrecisumRecisæ)
in recisumlegit Mabillonius, nosque ipsi ita scripsimus supra in voce Inrecisus ; sed tota Chartæ serie diligentius attenta, videtur omnino legendum esse
in recisumdivisis vocibus, ita ut sensus sit, Regem rescindere, abolere seu dimittere quicquid fiscus ejus in villa, de qua hic agitur, percipiebat : quod satis patet ex posterioribus verbis :
Præcipientes igitur, etc.