riesa
Resides terræ, ut quidam censent : at Consuetudo Herliacensis art. 4. indicat ita dictas, quasi
rejectas, et derelictas,
Centuriæ desertæ,in leg. 10. eodem.
Deserta et squalida loca, in leg. 2. et 12. eod. Cod. de Indulg. debit. (11, 28.)
Inutiles, defectivi,in leg. 3. eod. Cod. de Exaction. (11, 7.) Apud Aggenum de Limitib. agror. dicuntur
Relicta loca, quæ sive iniquitate locorum assignari nequiverunt, sive ex voluntate conditoris, hoc est, mensoris relicta, limites minime acceperunt : vel denique quæ vis aquæ obtinuit. Quæ quidem loca plerumque proximi possessores invadunt, et opportunitate loci irritati agrum obtinent, etc. Charta Hugonis
de Montcornetanni 1222. in Tabulario Fusniacensi :
Pasturare poterunt, per omnia nemora mea, exceptis quibusdam locis, quæ vulgo dicuntur Rieses... In prædictis vero Riesis pasturare non poterunt.Ibidem :
In Riesis meis dedi et concessi annuatim eisdem decem cartatas feni.
Riez et pasturages,in Consuetud. Bononiensi art. 133.
Laisser les terres en Riets,in Atrebatensi veteri art. 39. 62.
Sive dictæ terræ remaneant en Riés, sive sint bene et competenter cultæ et seminatæ, sive non, etc.
Cinq camps de terre en Riés et non valoir,in Reg. Corb. 13. sign.
Habacucad ann. 1509. fol. 9. v°.
Riepe, eadem, ni fallor, notione, in Charta Rich. dom. de Dampetra ann. 1281. ex Chartul. eccl. Lingon. fol. 39. v° :
Les Riepes de Montoz, où il hay plain et bois,et y ha sires de Montoz justice et signorie, et la tierce et le quart de deme suis lesdites Riepes.