About Report a problem

Menu

runcarii

RUNCARII
, Hæretici, Valdensium et Paterinorum asseclæ, qui Alemanniam veneno pravitatis hæreticæ infecerunt, de quibus Reinerus contra Valdenses cap. 4. et 6. ubi de eorum opinionibus, et Pilichdorffius lib. contra Valdenses cap. 12. Dictos videri a Roncalia opinatur Gretzerus in Prolegom. cap. 4. forte quod in Roncalia primum visi. A Runcaria, villa sic dicta, vult Reinerus cap. 6. sed malim sic appellatos, quod in agris incultis et Runcariis ut plurimum degerent. Runcaroli, in Constit. Frider. II. Imp. adv. hæret. apud Pertz. Leg. tom. 2. pag. 328. lin. 39. Vide Rugari.

Saved

Recent