sacrivus
Si quis maialem Sacrivum, qui dicitur Votivus, furaverit et hoc cum testibus ille qui eum perdidit poterit approbare quod Sacrivus fuisset,Et § seq. :dcc. sol. culp. jud.
Si quis maialem non Sacrivum furaverit, etc.In edit. Heroldi,
Sacrifus. Votiva pecora, dicuntur Gregorio Turon. lib. 2. de Mirac. c. 3. quæ ad Monasteria aut Ecclesias pertinent, Plauto in Menæchm. Varroni, et Festo
Porci sacres, appellantur, qui sunt ad sacrificium idonei. In Gloss. apud Pithœum,
sacrivusexponitur,
qui est defensor aliorum porcorum: forte quia porcus sacer et votivus aliis non sacris nec votivis tutelam præstat, propter Ecclesiarum reverentiam.
Nulli creaturæ præter Deo et sanctis ejus venerationem exhibeatis : fontes vel arbores, quos Sacrivos vocant, succidite.Concil. Autisiodorense cap. 3 :
Non licet inter sentes aut arbores Sacrivas vel ad fontes vota exsolvere.Adde Concilium Arelatense II. Vide Arbor 1.