sandalia
Sandalium, quidam pannus quo equi nobilium solent operiri, ut Papæ et Cardinalium.Sandalia etiam dicuntur subtalares, quibus Papa et Episcopi solent Missas celebrare, quales beatus Bartholomæus deferebat.
Alcuinus lib. 2. de Divin. offic. :Sandalia quæ pedibus imponuntur, sic vocantur ab herba, velSandalico colore quo depinguntur. Habent autem desubtus integram soleam, desuper vero corium fenestratum.
Idem scriptor eod. lib. :Sandalia dicuntur soleæ, est autem genus calceamenti quo induuntur ministri Ecclesiæ, subterius quidem solea muniens pedes a terra, superius vero nil operimenti habens, patet : quo jussi sunt Apostoli a Domino indui.
Episcopi et Sacerdotis pene unum officium est : at quia nomine et honore discernuntur, etiam et varietate Sandaliorum, ut visibus nostris error auferatur, Episcopus habet ligaturam in suis Sandaliis, quam non habet Presbyter. Episcopi est huc illuc discurrere per parochiam : ne forte cadantHildebertus Turonensis Archiep. :Sandalia de pedibus, ligata sunt. Presbyter, qui domi immolat, sublimius intendit. Diaconus quia dissimilis est Episcopo in suo officio, non est necesse ut habeat dissimiliaSandalia , et ipse ligaturam habet, quia suum est ire ad comitatum, etc.
Consuetudinis est et rationis pertusa desuper esse Sandalia, ut totus appareat pes, nec totus sit coopertus : prædicator enim nec abscondere omnibus, nec omnibus Evangelica debet aperire Sacramenta.Adde Petr. Comestor. in Histor. Scholast. Exodi cap. 63. Amalarium lib. 2. de Eccl. offic. cap. 25. Rabanum lib. 1. de Instit. Cler. cap. 22. Rupertum lib. 1. de Divin. offic. cap. 24. Honorium Aug. lib. 1. cap. 210. Ivonem Carnot. serm. 3. de Rebus Ecclesiast. Hugon. a S. Victore in Speculo Eccl. cap. 6. Capitula Herardi Archiep. Turon. cap. 105. Philippum Eystetensem in Vita S. Willibaldi cap. 22. Innocent. III. lib. 1. Myst. Missæ cap. 10. 48. Durandum lib. 3. Ration. cap. 8. num. 5. etc. Chartam ann. 1274. apud Petrum Mariam Campum in Regesto part. 2. Hist. Eccl. Placentinæ num. 171.
Unusquisque presbyter Missam ordine Romano cum Sandaliis celebret.Sed diversa erant sandalia pro diversis ordinibus.
Dum capere cum ceteris quietem putaretur corporis, illa pro dissimulatione relictis ante Sandaliis, etc.
In itinere tantum, non autem in cellaDe forma sandaliorum ac usu apud veteres, ut et apud Christia nos, vide Benedictum Balduinum in Calceo antiquo cap. 12. Salmasium ad Tertullianum de Pallio, Angelum Roccam ad Imagines S. Gregorii M. etc.Sandalia ferat.
Egressus urbemVide Notata ad Cinnamum pag. 481.(CP.) Sandalia sua more Apostolorum publice super eos excussit.
Sandalium. In Capitulis Adalhardi Abbat. cap. 38.
de Sandalibusinscribitur. Charta Stephani I. Regis Hungariæ ann. 1001 :
Moreque Episcopi in Sandalibus Missam celebret.
Porrectaque manu, arreptisque Sandalibus, etc.