About Report a problem

Menu

sanctivagium

SANCTIVAGIUM
. Gesta Abbat. Mediani Monast. apud Marten. tom. 3. Anedot. col. 1100 : Denique Sanctivagium jam tunc erat spirituali monachorum exercitio institutum. Stivagium ediderunt Bollandistæ tom. 3. Julii pag. 232. Quæ sit genuina lectio haud facile est divinare : utrique enim voci affingi potest non absurda notio ; ita ut Stivagium sit pro Æstivagium, locus umbrosus : porro in silvis maxime habitabant Monachi : Sanctivagium vero transmigrationem ex loco in locum, vel peregrinationem sonet ; atqui ibi mentio fit cujusdam Deodati, qui Nivernensi episcopatu abdicato in saltu Vosagi secesserat : si peregrinationem malis intelligere ; erat certe hujus temporis religio, ut errando facilius se pietatem consecuturos existimarent. Styvagiense cœnobium haud procul a Mediano monasterio situm versus occidentem, Gall. Estival vel Estivay.

Saved

Recent