spondarius
spondet. Consuetudines Tolosæ parte 1 :
Tutor testamentarius, qui vulgariter appellatur Spondarius.Occurrit ibi non semel. Stabilimentum Tolosarum Consulum ann. 1207. apud Catellum :
Videlicet, quod aliquis Sponderius hominis vel feminæ habitantis in hac villa Tolosæ, urbe, vel suburbio, non possit aliquid emere de illis rebus mobilibus vel immobilibus, quæ fuerint illius, ex quo ille erat Sponderius, si ille, qui ipsum statuerat Sponderium, non ordinaverat.
Residuum vero de decem millibus marchis supradictis, quod restat, distribuendum volumus arbitrio Commissariorum nostrorum infra scriptorum, qui Gadiatores seu Spondarii vulgariter appellantur, ad pias causas, sicut saluti animæ nostræ magis expedire videbunt.Infra :
Commissarii autem, gadiatores, seu Spondarii nostri, sint isti, etc.Charta ann. 1243. in Regesto Tolosano
Qui fuerunt Sponderii et testamentarii de computo et testamento Bernardi W. de Brugariis.Occurrit eadem notione in Charta Alfonsi Comitis Pictaviæ et Tolosæ ann. 1263.
Item dicta domina testatrix ut suum supradictum testamentum executari valde possit, ordinavit Spondarios seu executores illius, videlicet Remundum Aymerium de Montesquivo consobrinum suum, etc.
Spondalarii, cabeçalarii, aut testes, etc.Vide in Cabeçalarii. Observantiæ Regni Aragon. lib. 5. tit. de Tutorib. § 8 :
De Regni consuetudine, tutor, curator, et Spondalarius possunt constituere procuratorem, etiam ante litem contestatam.Michaël
del Molinoin Repertor. Foror. Aragon. :
Testes septem annorum possunt esse Spondalarii in omni testamento nuncupativo, quando testator decedit in heremo.Vide Foros Aragon. edit. 1624. fol. 97. 124. 126.
Jurejur. :
Spondarius creditur cum proprio juramento de administratione Sponderagii.