About Report a problem

Menu

sustivus

SUSTIVUS
. Diploma Leonis IX. PP. in Continuat. Bullarii Rom. pag. 1. col. 2 : Confirmamus tibi (Hermanno Colon. Archiep.) omnia, quemadmodum in privilegiis patrum nostrorum apostolicorum virorum sunt inscripta, crucem videlicet, et pallium suo tempore suoque loco ferendum, insigne quoque Sustivi equi. Melius apud Miræum tom. 2. pag. 1132. col. 1 : Festivi equi. Vide Equus et Nactum.

Saved

Recent