templarii
ut vias et itinera, maxime ad salutem peregrinorum, contra latronum et incursantium insidias, pro viribus conservarent. Cum autem novem annis post eorum institutionem in habitu fuissent seculari, in Concilio Trecensi data fuit eis Regula, et habitus assignatus, albus videlicet, de mandato Honorii II. PP. et Stephani Hierosolymitani Patriarchæ. Postmodum vero sub Eugenio PP. cruces de panno rubeo, ut inter cæteros essent notabiliores, assuere cœperunt, tam equites, quam eorum fratres inferiores, qui dicuntur
Servientes. Atque hi, quoniam juxta Templum Domini in Palatio Regio mansionem habebant,
Fratres militiæ Templi, seu
Fratres militiæ Salomonisnuncupantur, in Charta ann. 1177. ex Chartul. Campan. fol. 164. r°.
Imperiale solum cultu Templarius intrat, Privato ut tectus habitu securior iret.
in virtute sanctæ obedientiæ injunxitBurghardo Archiepiscopo Magdeburgensi,
ut omnes Templarios, in ejus territorio commorantes, capi faceret et detineri, propter certa crimina ipsis imposita, uti narratur in Chronico Episcoporum Merseburg. apud Ludewig. tom. 4. Reliq. MSS. pag. 407.
Magistri militiæ templititulo insignitos fuisse, provinciis quibus præerant interdum non designatis ; quod pluribus errandi occasionem præbuit. Sic Petrus de Roveira
Magister Militiæ templilaudatur inter testes Chartæ Raimundi comit. Barcin. ann. 1156. in Probat. tom. 2. Hist. Occit. col. 554. qui rursus
Magister militum templinuncupatur in alia ejusd. ann. ibid. col. 556. Eumdem titulum potissime sibi attribuebant, qui Templariis cis mare superiores generales constituebantur. Charta ann. 1184. ex Chartul. Guill. abb. S. Germ. Prat. fol. 210. v°. col. 2 :
Amio Dei gratia cis mare domus templi humilis Magister, etc.Sed et
Magister templiinscribitur Magister ordinis S. Joan. Hierosol. in Charta ann. 1239. ex Bibl. reg. cot. 793 :
Frater B. Dei gratia sanctæ domus hospitalis Hierusalem magister humilis et pauperum Christi custos ..... Nos prædictus Magister Templi et alii omnes nobiles de regno Siriæ, etc.
Payens, patria Trecensis, qui Concilio Trecensi interfuit ann. 1127. et in Syriam e Gallia rediit ann. 1130. de quo agunt Præfatio ad Regul. Templarior. S. Bernardus in Exhortat. ad Milites Templi, Guill. Tyr. lib. 12. c. 7. lib. 13. c. 26. Robertus de Monte ann. 1128. Jacob. de Vitriaco l. 1. c. 65. Sanut. l. 3. part. 6. c. 14. part. 7. c. 3. Roger. Hoved. pag. 479. Henric. Huntindon. lib. 8. pag. 384. Bromptonus pag. 107. Vassorius in Annalib. Noviodun. pag. 877. Mon. Angl. tom. 2. pag. 517. 885. etc. Huic successit
Burgundio, Magnus Templi Magister, ann. 1140. 1147. de quo agunt Tyrius lib. 15. cap. 6. lib. 17. c. 1. Gesta Ludovici VII. c. 18. Diagus in Comitib. Barcinon. lib. 2. c. 145. 146. natales vero ac ejus familiam, quæ Credonensium dominorum apud Andes fuit, attigerunt Duchesnius in Histor. Burgund. lib. 4. c. 37. Augustin.
du Pasin Familiis Armoricis pag. 748. Vide præterea S. Anselmum lib. 3. Epist. 66. Ordericum Vital. lib. 8. pag. 674. et Sammarthanos in Abbat. de Rota pag. 796.
Tramelay, vel
Tremeleyin Sebusianis, meminit Guichenonus in Bibl. Sebusiana cent. 2. cap. 25.
Harencann. 1165. in Gest. Dei pag. 1179. Vide tom. 4. Hist. Franc. pag. 701. et Tyrium lib. 20. cap. 5. Eadem tempestate vixit Gaufridus Fulcherius Domus Templi Hierosolymitanæ Præceptor, de quo agunt Joan. Sarisber. Epist. 275. tom. 4. Histor. Franc. pag. 695. 699. 701. 702. Ughellus tom. 3. pag. 465. et Vassorius pag. 903.
Philippus militiæ templi Magister.
Arnaldus de Turre-rubeanuncupatur, in Charta Ildefonsi reg. Aragon. ann. 1177. ex Chartul. Gemundensi.
de Ridesford,auctori Hist. Hierosolym. pag. 1151. 1153. 1156. 1165.
de BedefortRadulfo Coggeshalensi MS. et Hovedeno : denique
de Ridefortauctori vernaculo Historiæ Hierosol. qui Flamingum et Regis Hierosolymitani Senescallum fuisse ait. Hanc porro dignitatem paucis mensibus tenuit, cæsus in prælio, quod initum est inter Guidonem Regem et Saladinum 4. Octob. ann. 1188. Vide præterea Jacob. de Vitriaco lib. 1. c. 98. Girardo
Ego Goffridus Sabolii dominus, Roberti(abbatiæ Perrodii-novi fundatoris) filius, qui scilicet Robertus Magister Templi Jerosolymis tunc temporis habebatur.
Magister citra marinus, ut legitur in Charta ann. 1193. Magnus Templariorum Magister postea dictus est, circa
de Chartres, ann. 1218. qui obsidioni Damiatæ interfuit ann. 1219. ut est apud Oliverium Scholasticum, a quo ob virtutem bellicam laudatur, ut et universa
Templi Militia, quæ,, a quo hæc verba mutuati sunt Jacob. de Vitriaco lib. 3. pag. 1134. et Matth. Paris pag. 208. 211. 212. Vide præterea tom. 8. Spicilegii Acheriani pag. 374. Honorium III. lib. 2. Epist. ann. 1217. et Hieron. Rubeum in Hist. Ravenn. lib. 6. pag. 380. Guillelmo successitinquit , prima solet esse in congressu, et ultima in recessu
Montaigu, cujus Epistola legitur apud Matth. Paris ann. 1221. qua in Regno Hierosol. gesta post expugnatam Damiatam enarrat. Sub hoc, ni fallor, Honorius III. PP. Templarios ab Patriarchæ Hieros. et Episcoporum jurisdictione exemit, ut
Armandusappellatur in quadam Epistola scripta Theobaldo Regi Navarræ, Comiti Campaniæ, et Comitibus Nivernensi, Foresii, et Monfortensi, aliisque Franciæ Baronibus ab Episcopo Nicosiensi Patriarchæ Hierosolymitani Vicario, H. Episc. Nazaretensi
Nazarenensi Archiep. in Chartul. Campaniæ ex Bibl. Reg. fol. 78. ubi eadem Charta legitur ;
de Roquefort, interim dum alius eligeretur Magister. Vide eumdem Paris pag. 416. 419. 421. 427.
Senay, ut nominari videtur in Epistola, quæ describitur apud Matth. Paris in Addit. pag. 110. una cum S. Ludovico obsidioni Damiatæ interfuit ann. 1249. ut est apud Joinvillam, a quo ob fortitudinem laudatur, ut et a Paris ann. 1240. pag. 528. 533.
Domorum Militiæ Templi in Francia Magister, anno 1247.
Marescallus Templi,apud Joinvillam pag. 35. nostræ edit.
Magister Templi, cap. 52. edit. Pictavensis, denique
Magnus Templi Magister: in Archivo Regio, scrinio
Champagne VI.De Templariis hac fere tempestate, vide Sanut. lib. 3. part. 12. cap. 5. 6. 7. 9.
Morut frere Renaut de Vichieres, Maistre du Temple. Après lui fu fait Maistre frere Thomas Berait.Infra :
Berard.Expungendus itaque
Aimericus, quem inter illos collocat Cangius.
Beraud, eadem gaudebat dignitate, ut docemur ex Epist. vernacula Theobaldo scripta, quam dedimus in Notis ad Joinvillam pag. 64. Ubi
Maistre de la poure Chevalerie du Templeindigitatur. Quæ quidem
Morut frere Thomas Berart, Maistre du temple le jor de la Nostre-Dame de Mars, et fu fait Maistre à xiij. jors de May frere Guillaume de Biaujeu, qui estoit outre mer commendeor du Temple en Puille, et alerent por li querre frere Guillaume de Pouçon, qui avoit tenu lieu de Maistre, et frere Bertran de Fox : et frere Gousier fu fait commandeor grant tenant lieu de Maistre.Inter ejusmodi locum-tenentes recensendi ergo sunt
Robertuset
Guiffredus de Salvaing, siquidem
Thomæ Berartproxime suffectus est
Guillelmus de Bellojoco, ut in laudata Historia asseritur. Et certe
Frater Guillelmus de Bellojoco venerabilis Magister domus militiæ Templiannumeratur inter eos, qui præsentes aderant conventioni initæ inter Jacob. Contar. Venet. ducem et Joan. de Monteforti v. Kal. Jul. ann. 1272. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1577.
Petrus de Belgiou, seu
Bellivisus, dictus in laudato Catalogo, qui Magnus Templi Magister exstitit ann. 1286.
Croisade de Philippes de Valois, Ch. 27. etc.
Molay
Fratrem Gracchiappellet Brustemius apud Chapeavillum tom. 2. Hist. Leodiensis pag. 347. Vide Rainaldum ann. 1298. 21. et Sanutum lib. 3. part. 13. cap. 10.
Les Adventures advenues en France, initio sæculi
L'an mil trois cens et vii. sçachiez bien qu'en ce tempsFurent prins les Templiers, qui moult furent puissans ; Vilment furent menés auques des plus vaillans, Je crois bien que ce fu par l'art des mescreans. Je ne scai se Templiers faisoient tels explois, Mais en leurs draps portoient une vermeille crois.