About
Menu

territoria

TERRITORIA
, Ager, possessio, prædium. Charta ann. 1000. apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 337 : In pertinentiis de civitate Asculo in villam, quæ cognominatur Lanniano, clausuriæ, Territoriæ, putea. Et in Locum, qui dicitur Malesoma, clausuriæ, Territoriæ et putea. Pluries ibi. Terreur, eadem notione, in Lit. remiss. ann. 1481. ex Reg. 209. Chartoph. reg. ch. 105 : A Pierre Malia suppliant compette et appartient..... ung Terreur ou pasturail assiz au villaige de Favars (en Auvergne). Terruere, pro Territoire, in Ch. ann. 1286. ex Tabul. S. Mart. Pontisar. et Tieroir, in Lit. ann. 1287. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1228. Vide in Territorium 1.
Notandum vero prorsus est quod legitur in Chartulario abbatiæ Clarifontis scripto 13. sæculo : De curtibus,..... de quibus dicitur quod ecclesia Clarifontis eas habeat liberas et absolutas ab omni decimatione in territorio suo, nobis videtur quod Territorium ibi tantum valeat quantum allodium, præsertim propter quædam quæ statim subsecuntur etiam eodem articulo, ubi fit differentia inter proprium territorium et alias parrochias.

Saved

Recent