About
Menu

communicatoriae

COMMUNICATORIAE
, Κοινωνικαί κοινονικὰ γράμματα, Palladio in Vita Chrysostomi pag. 24. κοινωνικόν, in Nomocanone edito a Joanne Bapt. Cotelerio cap. 454. dicebantur eæ, quas Episcopi dabant lapsis, et exacta pœnitentia ad Communionem receptis : interdum etiam fidelibus peregrinaturis, et in alienam diœcesim profecturis, quo a cæteris fidelibus in Communionem reciperentur. Neque enim licebat Clericum alienum ab aliquo suscipi sine literis Episcopi sui, neque apud se retinere, nec Laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum ordinaret sine conscientia ejus Episcopi, de cujus plebe erat. Verba sunt Concilii Carthag. I. can. 5. Harum mentio occurrit non semel apud D. Augustinum Epist. 162. et 163. et lib. 3. Contra literas Petiliani cap. 1. in Concilio Eliberitan. cap. 25. 58. Arelat. I. can. 9. et Agath. can. 52. Auctor est præterea S. Augustinus dicta Epist. 163. Communicatorias easd. esse cum Formatis : sed Formatarum nomen genericum esse contendit Bernardinus, atque complecti Communicatorias, Dimissorias, Pacificas, etc. Vide Epistolium.

Saved

Recent