About
Menu

concrebare

CONCREBARE
, Crebro dicere, prænuntiare vel promittere ; nisi mavis Concrebare scriptum esse pro Concrepare active sumto, quomodo Ovidius dixit : Rursus aquam tangit, Temesæaque Concrepat æra. Antiquum Epitaphium ex Agnelli libro Pontif. apud Murator. tom. 2. pag. 144. col. 2 : Prima fides nostrisque Pater promiserat olimPerspiciendum oculis, et Legis voce vocandumChristum Concrebans, Christum sonat, omnia Christum.

Saved

Recent