concretum
concretum, hardness, solid matter
- concretus, hardness, solid matter: nihil concreti habere.—Hard frost, stiff frost(sc. gelu), V.
-
…aptiora eorum qui terras incolant eas in quibus aer sit purus ac tenuis quam illorum qui utantur crasso caelo atque concreto. quin etiam cibo quo utare interesse aliquid ad mentis aciem putant. probabile est igitur praestantem intellegentiam in sideribus…
M. Tullius Cicero, de Natura Deorum
-
…liceat, ne tu quidem intellegis. Illud video pugnare te, species ut quaedam sit deorum, quae nihil concreti habeat nihil solidi nihil expressi nihil eminentis, sitque pura levis perlucida. dicemus igitur idem quod in Venere Coa…
M. Tullius Cicero, de Natura Deorum
-
…ut vel terrena sit vel ignea vel animalis vel umida, quod quale sit ne intellegi quidem potest, aut concretum ex pluribus naturis, quarum suum quaeque locum habeat quo naturae vi feratur, alia infimum alia summum alia medium…
M. Tullius Cicero, de Natura Deorum
-
…animantibus. Quem complexa summa pars caeli, quae aetheria dicitur, et suum retinet ardorem tenuem et nulla admixtione concretum et cum aeris extremitate coniungitur. In aethere autem astra volvuntur, quae se et nisu suo conglobata continent et…
M. Tullius Cicero, de Natura Deorum
-
…Anaxagoras, qui id non modo ita esse negabat, sed sibi, quia sciret aquam nigram esse under illa concreta esset, albam ipsam esse ne videri quidem, et quaecumque res eum sic attinget ut sit visum illud probabile…
M. Tullius Cicero, Lucullus
-
…terrae proximus. calidior est enim vel potius ardentior animus quam est hic aër, quem modo dixi crassum atque concretum ; quod ex eo sciri potest, quia corpora nostra terreno principiorum genere confecta ardore animi concalescunt. accedit ut…
M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes
-
…quae tandem est quae investigat occulta, quae inventio atque excogitatio dicitur ex hacne tibi terrena mortalique natura et caduca concreta ea videtur aut qui primus, quod summae sapientiae Pythagorae visum est, omnibus rebus imposuit nomina aut qui dissipatos…
M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes
-
…iurarem esse divinum. quid enim, obsecro te, terrane tibi hoc nebuloso et caliginoso caelo aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriae si quid sit hoc non vides, at quale sit vides ; si ne id quidem…
M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes
-
…verbis in Consolatione hoc expressimus Animorum nulla in terris origo inveniri potest ; nihil enim est in animis mixtum atque concretum aut quod ex terra natum atque fictum esse videatur, nihil ne aut umidum quidem aut flabile aut igneum .…
M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes
-
…Heraclides, salubrisne an pestilens annus futurus sit. nam si obscurior et quasi caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse caelum, ut eius adspiratio gravis et pestilens futura sit ; sin illustris et perlucida stella apparuerit, significari…
M. Tullius Cicero, De Divinatione