crebro
crebro, in quick succession, repeatedly, often, frequently, many times
- creber, in quick succession, repeatedly, often, frequently, many times: ruri esse, T.: cum crebro integri defessis succederent, Cs.: personare aurem, H.: alqm nominare: crebrius mittas litteras: crebrius quam ex more, Ta.: creberrime commemorantur.
-
…inaudita ; docilem autem non cum polliceor me demonstraturum, sed tum, cum doceo et explano ; attentum vero crebro tota actione excitandis mentibus iudicum, non prima denuntiatione efficere possumus. Iam vero narrationem quod iubent veri similem esse…
Cicero, de Oratore
-
…equites a Fabio missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt. Summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum crebro integri defessis succederent nostrosque assiduo labore defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in vallo permanendum ; multitudine…
Julius Caesar, Gallic War
-
…. sed quid haec levia curamus Attica mea, obsecro te, quid agit quae me valde angit. sed crebro regusto tuas litteras ; in his acquiesco. tamen exspecto novas. Brinni libertus coheres noster scripsit ad me velle…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…probo ; nam et doctum et probum existimo ; quin etiam navi eius me et ipso convectore usurum puto. crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam. valetudinem tuam iam confirmatam esse et a…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…industriaque non ex insidiis sed aperte ac palam elaboratur, ut verba verbis quasi demensa et paria respondeant, ut crebro conferantur pugnantia comparenturque contraria et ut pariter extrema terminentur eundemque referant in cadendo sonum ; quae in veritate causarum et…
M. Tullius Cicero, Orator
-
…muscosius. habes fere de rebus rusticis. Vrbanam expolitionem urget ille quidem et Philotimus et Cincius sed etiam ipse crebro interviso, quod est facile factu. quam ob rem ea te cura liberatum volo. de Cicerone quod me…
Cicero, Epistulae ad Quintum fratrem
-
…commentor ut ista ; ne ; improbem, idque tu cum una erimus confirmabis. a te litteras crebro ad me scribi video sed omnis uno tempore accepi. quae res etiam auxit dolorem meum. casu enim trinas…
Cicero, Epistulae ad Atticum
-
…quae de altero deplorentur, ad suas res revocet, quas aut tulerit acerbas aut timeat, ut intuens alium crebro ad se ipsum revertatur ; et cum singuli casus humanarum miseriarum graviter accipiuntur, si dicuntur dolenter, tum adflicta…
Cicero, de Oratore
-
…de re publica dandum caput est nosse rem publicam ; ad dicendum vero probabiliter nosse mores civitatis, qui quia crebro mutantur, genus quoque orationis est saepe mutandum ; et quamquam una fere vis est eloquentiae, tamen quia summa…
Cicero, de Oratore
-
…singularis. qua re magnum fac animum habeas et spem bonam de singulis tamen rebus quae cotidie gerantur faciam te crebro certiorem. Scr. Thessalonicae Id. Iun. .. MARCVS QVINTO FRATRI SALVTEM. mi frater, mi…
Cicero, Epistulae ad Quintum fratrem