About
Menu

culpatura

CULPATURA
, Culpa, delictum. Charta Sanctii Regis Navarræ æræ 1125. apud Sandovallium in Episcopis Pampilon. pag. 76 : In diebus vero mercati, si homines sanctæ Mariæ cum aliis hominibus in illo mercato Culpaturam fecerint, habeat sancta Maria medietatem de calumnias, et senior mercati alteram medietatem.
CULPATURA
, Cæsio, scissio, ex Gallico Coupeure. Rogerus Hovedenus pag. 784 : Qui autem forisfecerit in foresta Regis de viridi, sive per Culpaturam, sive per esbrancaturam, sive per foditionem turvarum, sive per excoriationem moræ, sive per culpationem desub nemore, sive per essartum, etc.

Saved

Recent