domistadium
Huystede, quasi domus locus ;
huysenim est Domus,
stede, locus, statio : ut
hoffstedeVilla, quasi
hobæstatio. Chronicon Montis S. Agnetis pag. 149 :
Totam curiam suam cum Domistadio pauperculis delegavit.
Partem terræ nostræ allodialis, prout sita est et adjacet Domistadiis eorum, juxta castrum nostrum apud Frigidum-montem a fine Domistadii... usque ad murum.Charta anni 1485. ibid. pag. 786. col. 2 :
Donamus et conferimus pro Conventu in eo fundando castrum sive Domistadium in villa nostra de Wateringe cum omnibus pertinentiis et ædificiis infra fossatum extremum clausum.Opus rarum Leodiensium apud Marten. tom. 4. Ampliss. Collect. col. 1373 :
Conclusum fuit quod... de quolibet Domistadio solveretur unus scuferus.
Concedo præfatis Regularibus Domistationes cum curtibus earum, quæ concluduntur inter plateam, etc.Occurrit ibi pluries.