About

Menu

honorantiae

HONORANTIAE
, Honores, privilegia, prærogativæ. Charta ann. 1193. in Hist. Bellunensi pag. 98. v° : Cum omnibus suis pertinentiis, Honorantiis, et districtibus, etc.
Charta Caroli IV. imper. ann. 1360. apud Ludewig. tom. 9. Reliq. MSS. pag. 705 : Cum universis et singulis dictorum marchionatuum... juribus, limitibus, fructibus, utilitatibus, pertinentiis, honoribus, obventionibus, Honorantiis debitis et consuetis, etc.
HONORANTIAE
, Gall. Honoraires, Stipendia. Stat. Vercel. lib. 2. pag. 36. v° : Item quod fiat justitia comitibus de Cabaliaca in Honorantiis ejusdem loci, curtis et territorii ; nonobstante aliquo statuto, scilicet de Honorantiis extra burgum, de quibus solutionem non recepissent.

Saved

Recent