incoma
Proceritatem tyronum ad Incommam scio semper exactam.Ita enim in MSS. Codd. scribi monuere Stewechius et Scriverius. Videtur autem
Incommafuisse palus quidam mensuralis, in castris ad hanc rem positus, ut ad eum admotis, qui ad militiam deligebantur tyronibus, vel qui sponte ad militiam accedebant, an statura justa ac legitima essent, examinarentur. Est enim
Pyrrhus delectori suo fertur dixisse : Tu grandes elige, ego eos fortes reddam.Hinc evanescit Rigaltii conjectura ad Agrimensores, qui apud Isidorum
hæc groma, mensura limitum. Vide Spatha.
Liron.
Si tollis ordinem tabernaculi Templi, Ecclesiæ ; si omnes qui a dextris sunt, unum, ut vulgo dicitur, Encoma ad militiam probat, nequaquam Episcopi, frustra Presbyteri, sine causa Diaconi sunt.Sic Marianus Victorius in Scholiis ex quinque MSS. restituit hunc locum, de quo dissertatio est in Diariis Trevoltianis. Vide Carolum de Aquino in Lexico Militari, ubi conjicit non castrensem duntaxat mensuram fuisse
Incommam, sed potius regulam ad multiplicem metiendi usum idoneam : exponitur autem, inquit, tanquam mensura solum castrensis, quia ejus notio ad nos pervenit a Vegetio in re militari.
Incomamtyronum staturam metiri. Passio S. Maximiliani ex Edit. Oxoniensi nupera :
Dixit, Fabius Victor Temonarius est constitutus cum Valeriano Quintiano Præposito Cæsariensi, cum bono Timone Maximiliano filio Victoris. Quoniam probatus est, rogo ut Incometur. Dion. Procos. dixit, Quis vocaris ? Maximilianus respondit : Quid autem vis scire nomen meum ? mihi militare non licet, quia Christianus sum. Dion. Proconsul dixit : Incometur. Cumque Incomatus fuisset : ex officio recitatum est : habet pedes quinque, uncias decem. Dion. dixit ad officium, Signetur. Cum resisteret Maximilianus, non possum militare, etc.Ubi perperam editum
intumeturet
intumatus. Neque enim hoc loco
intumareest
inscribere, quod vult Editor, cum
tyrones, non inscriberentur, nisi postquam ad
incomam, seu
incommam, essent applicati, id est ad palum, cui insculptæ vel incisæ erant pedum, eorumque partium mensuræ, ex Gr.
Incisio.