incubi
Incubus quidam nominans se regem Goldemar, adhæsit cuidam armigero...Incubus loquebatur cum hominibus, lusit in instrumento musicali, perceptibiliter lusit ad taxillos, pecunias exposuit, vinum bibit, visibiliter multis tam religiosis quam secularibus responsa dedit, etc.
Sciendum autem quia neque Monachi, neque Canonici, nec aliqui coram Ecclesia publice castitatem professi conjuges possunt fieri. Quod si secus agere tentaverint, Incubones reputantur et fornicarii.
Stulti enim episcopi nonpastores, sed Incubones dici possunt, eo quod sanctam incumbent Ecclesiam ; non errantes requirunt oves, sed collectas etiam errare permittunt.