ingenui
ingĕnŭī, pf. de ingigno.
Multos de Francis, qui tempore Childeberti Regis SeniorisErchembertus in Hist. Longob. cap. 6 :Ingenui fuerant, publico tributo subegit.
In Capitulari Caroli Mag. pro partibus Saxoniæ, triplex hominum conditio statuitur,Liber et Ingenuus sum natus utroque parente, Semper ero liber, credo, tuente Deo.
Nobilium, seu qui de nobili genere sunt,
Ingenuorum, et
Litorum. Unde patet, hoc loco
Ingenuospro iis, quos
Liberosvocabant, usurpari, ut in voce Liber observamus : alias
Ingenuidicti, qui, ex servitute manumissi, libertatem consequebantur. Hinc
ingenuus fieridicitur, qui in libertatem asseritur, apud Gregorium Turon. lib. 8. cap. 41.
Et congruum obsequium sicut homines ingenui, exinde eidem Monasterio exhibeant, ne eorum Ingenuitas vel nobilitas vilescat.
Ingenua nobilitas, in Chronico Reicherspergensi ann. 1084.
Si de servis Ecclesiæ libertos fecerit Episcopus, in Ingenuitate permaneant.Primum testamentum Widradi Abb. Flaviniaci :
Exceptis ingenuitatibus, quas pro animæ nostræ remedio fecimus, aut adhuc facere volumus, etc.Infra :
Similiter et illas cessiones, quas ad libertos nostros Ghisberte et Gimberto clericos, ad eorum Ingenuitates confirmandas... fecimus, etc.Flodoardus lib. 2. Hist. Rem. cap. 4 :
Familiæ suæ partem maximam Ingenuitate donavit :aliis verbis Hariulphus lib. 1. cap. 13 :
Omnes ubique ad se pertinentes libertate propria perdonavit.
Ingenuitas Chartæ, pro
Ingenuitatis, in Capitulari 3. Caroli M. ann. 803. edit. Baluzianæ.
Ingenuitaspro Veritas, fides.
Chartula libertatis, apud Paulum Diaconum Emeritensem in Vita S. Masonæ Episcopi Emerit. cap. 17. Qui enim servo libertatem conferebat, conficiebat chartam, qua ingenuum illum fore in posterum pronuntiabat, ita ut deinceps tanquam si ab ingenuis parentibus fuisset procreatus, vitam duceret ingenuam, et nemini servitium exhiberet : data præterea facultate, si ita luberet, ad ingenuitatem suam tuendam, defensionem Ecclesiæ vel cujuscumque alterius personæ, eligendi et expetendi absque ullo libertatis præjudicio. Capitularia Caroli Magni lib. 3. cap. 28 :
Si quis per chartam ingenuitatis a domino suo legitimo libertatem est consecutus, liber permaneat.(Eadem verba habentur in Legibus
Si quis per chartam ingenuus dimissus fuerit, et a quolibet homine ad servitium interpellatus fuerit, etc.Theodulphus in Parænesi ad Judices v. 205 :
HarumPars numerosa subest populi, matrum atque virorum, Infantum, juvenum, seu ab utroque simul ; Quos pater et genitrix sub libertatis honore Liquere, ex illo libera turba manent, Quorum si chartas vitiem, vase ille vetusto, His ego, tu donis mox potiere meis.
IngenuitatumChartulas, seu Formulas, plures proferunt Marculfus lib. 2. for. 32. 33. 34. Formulæ vett. Bignonii cap. 8. 13. Formulæ secundum Legem Roman. cap. 12. Chartæ Parensales cap. 1. Willelmus Heda in Bernulpho Ultrajectensi Episcopo 20. Beslius in Comitibus Pictav. pag. 471. etc. Ejusmodi etiam est, quam hic damus ex Tabulario sancti Vitoni Virdunensis :
Qui famulum, vel famulam suam a jugo servitutis absolvit, procul dubio mercedem recipiet ab eo, qui dixit : Dimitte, et dimittetur, date, et dabitur vobis. Quapropter ego Hermanteus pro remedio animæ meæ in Dei nomine dimitto ingenuam famulam meam, nomine Hildeburgem, ut hinc deinceps ingenua sit, ingenuaque permaneat, tuitionemque sancti Dei Confessoris Vitoni Virdunensis Ecclesiæ habeat : et annis singulis in festivitate ejusdem sancti Dei Confessoris Vitoni ad altare ipsius unam denariatam de cera exsolvat, ejusque mundiburdo defensata, firmissimam in omnibus ac securam obtineat libertatem et ingenuitatem per hanc ingenuitatis chartulam. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ipse ego, aut unus de hæredibus, cohæredibusque meis seu quælibet ulla opposita persona, quæ contra hanc Ingenuitatis chartulam adire, aut eam infringere vel immutare voluerit, cui litem intulerit cogatur exsolvere auri libram unam, argenti ponderaHisce addo, quæ habet Charta Ludovici Pii. Imp. edita a Petro Chiffletio ex Tabular. Eccles. Bisuntinæ :v. multam sustineat ; et insuper, quod repetit, evendicare non valeat. Et ut hæc chartula Ingenuitatis firmiorem in omnibus obtineat vigorem, manu propria eam signavi, et qui subscriberent vel signarent in præsenti rogavi, stipulatione subnixa. Actum sub die Kal. Maii annovi. regnante Othone Rege, filio Henrici Regis. S. Herment. etc. Sarovardus indignus Cancellarius scripsit et subscripsit.
Modus autem absolutionis et manumissionis illius talis esse debet : Scribatur libellus perfectæ et absolutæ Ingenuitatis, more, quo hactenus hujusmodi libelli scribi solent, Civem Romanum liberæ potestatis continens, etc.
Carta de Ingenuidade, Elucidarii tom. 1. pag. 243.
mansus Ingenuilis, in Annalib. Bertinian. Francor. ann. 866. Iidem Annales ann. 777 :
Et secundum morem illorum omnem Ingenuitatem et alodum manibus dulgtum fecerunt, si amplius mutassent secundum malam consuetudinem eorum, nisi, conservassent in omnibus christianitatem, etc.Charta fundationis Monasterii S. Petri Generensis apud Marcam lib. 3. Hist. Beneharn. cap. 15 :
Dedi enim ob hoc Raimundo Guilhermi de Benaco 4. suæ electionis equos, et meam loricam, cum Ingenuitate totius Benacensis honoris, qui mihi erat servitialis, etc.Mox :
Cum Ingenuitate Basi et totius honoris ad eum pertinentis.Vide Mansus ingenuilis.
Sunt ibi foci inter Ingenuiles et lidilescxiiii. qui solvunt de spelta modioscxxiiii. propter wactam. Solvunt de axiculo inter Ingenuorum et lidorum et servorum mansusvi. (6000)dccc. de scindulis similiter.
Hanc chartam donationis laudo et confirmo, et quidquid deinceps ab aliquo in terra mea ad ipsam beatæ Fidis salvetatem datum fuerit, ingenue concedo, dans securitatem semper et Ingenuitatem per totam terram meam, etc.
Ingenuumfacere. Charta Hispanica æræ 1082. apud Antonium de
Yepezin Chronico Ordinis S. Benedicti tom. 6 :
Et cum servis istis... foris illo majore, quem Ingenuamus.Capitulare Caroli M. ann. 808 :
De his, qui fraudulenter se Ingenuare volunt, etc.Vide Ingenium 1.
Consenserunt omnes Milites mei, ut Ingenuassem omnes illos Monasterios qui sunt in illa terra, ut non habeant super eos potestatem in aliqua servitute nec Comites nec potestates.