About
Menu

monopedae

MONOPEDAE
, Genus hominum. Od. in Carm. de varia Ernesti fortuna lib. 7. apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 362 : Sunt homines uno tantum fulti pede, cursu Auram vincentes, qui recto nomine dicti Monopedæ, faciunt umbram sibi tegmine plantæ. Iidem qui Monocoli appellantur apud Gellium lib. 9. cap. 4 : Atque esse (traditur) item alia apud ultimas Orientis terras miracula homines, qui Monocoli appellantur, singulis cruribus saltuatim currentes, vivacissimæ pernicitatis.

Saved

Recent