officiare
Funerare, sepelire, Officiare, ut, Iste funerat corpus, i. Officiat corpus, scilicet facit exequias funeris, et funerosa officia agit.Itinerarium Gregorii IX. PP. :
Non licuit nos Officiare pro mortuis.
Jam dictam Ecclesiam cum omni ornatu, vel rebus pertinentibus ad eandem Ecclesiam potestatem habeatis tenere, donare, et eandem Ecclesiam Officiare, et dare ad tenendum ac dominandum cuicumque vobis pro vestro libero arbitrio placuerit, qui in eadem Ecclesia Officiare debeat, sicut consuetudo est.Vide Ughellum tom. 6. pag. 279. tom. 8. pag. 654. Will. Thorn. pag. 2089. Concilium Lambethense ann. 1281. cap. 2. Stephanum Tornacensem Ep. 231.
Officiata dies, in Summula Raimundi, id est,
festa dies, ut est in Glossa superlineari.
Quod nobis liceat nostras Ecclesias Parochiales Inofficiare,id est, in iis sacra officia peragere.
Beneficium curatum sive non curatum Inofficiare, apud Rudolfum de Haringen, lib. 2. Miscell. Raim. Duellii pag. 100.
Cumque circa gallicinium nocturnæ functionis Officiositas a fratribus ageretur.Vide suo loco.
Nec Officiare poterit(advocatus) quoquo modo, quousque in capitulo præstiterit hujusmodi sacramentum.
Tous autres officiers servans et Officians continuelement en nos dittes receptes, etc.Proprie vero dicitur de apparitore
servientisofficium exercente ; unde et nostratibus
Officier, eodem sensu, vulgo
Item fuit actum quod nullus serviens dicti domini possit citare vel aliter Officiare in prædictis recognitis.Charta Joan. de Cabilone episc. Lingon. ann. 1331. in Chartul. ejusd. eccl. fol. 273. r°. ex Cod. reg. 5188 :
Nullus serviens domini episcopi Lingonensis, vel officialium suorum possit Officiare seu servientis officium exercere in dicta villa de Cuseyo.Lit. remiss. ann. 1471. in Reg. 197. ch. 136 :
Iccllui suppliant respondit audit sergent qu'il n'estoit pas heure de Officier, pour ce qu'il estoit nuyt.
Ligna pro domorum structura de præfata sylva per nostram consignationem Officiari(jubemus.)
Qui cum ad matutinas laudes reddendas nobis consurgentibus defuisset, et Claudius diaconus causam ab eo hujus Inofficialitatis exquireret, etc.Forte melius legeretur
Inofficiositatis.