officinae
Officina, locus ubi sunt officia.Ratpertus Monachus de Casibus S. Galli cap. 6 :
Denique Cellario cunctisque similibus Monasterii Officinis laicales præfecit personas, etc.Cap. 8 :
Harmoto injunxit ut... exteriora Officinarum necessaria construeret... cum prius Monachi colerent Officinas suæ utilitati incommodas.Adde cap. 16.
Officinæ regulares, apud Petrum Cluniac. lib. 1. Epist. 27 :
Ubicunque enim sibi obviant fratres, junior a Priore benedictionem petit, Benedicite, dicendo, si extra regularia loca fuerit, et humiliter inclinando, sed nihil ore proferendo, si intra Officinas regulares sibi occurrerit.
Isti vero 150. uno semper tenore in nostris diebus liberandi sunt, sicut hodie per singulas Officinas liberantur.Ubi Guerardo
Officinaest Cella promptuaria peculiaris, ubi res cibariæ unius et ejusdem
Archimbertus, uxor Maiamburga, filius Rainoardus donant locellum aptum Officinis monasterialibus, ad construendam cellam propter abundantiam aquæ, juxta ecclesiam S. Mariæ in loco Subtuschera.
Construxit... Officinalia regularia usibus Monachorum omnimodis apta, etc.
Claustra monasterii et Officinales vobis domos metabimur, et procedente tempore opportunata quæque procurabimus.
Officinales domuspatet ex Lucii III. PP. Bulla ann. 1185. in Alsat. Diplom. num. 335. tom. 1. pag. 282 :
Monasterium in memoriam B. Nicolai, cum claustralibus Officinis, videlicet eum hospitali pauperum et hospicio advenientium hospitum, ceterisque edificiis ecclesiæ necessariis, etc.
Hæ sunt festivitates annuales, in quibus fit processio post Completorium per Officinas Ecclesiæ.